Potwierdzenia praw Rzeczypospolitej 1576(1)

background image

Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie

─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

Potwierdzenie praw Rzeczypospolitej przez

Stefana Batorego

4 V 1576

In nomine Domini, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quandoqu-idem in humanis actionibus, nihil
est tam firmum et stabile, quod non ve-tustate consenescat, et oblivione deleatur: recte indagatrix
omnium rerum sapientia provi dit, ut aeternitatem rerum monumenta literarum custodiant, et ad
sempiternam hominum memoriam usque transmittant. Proinde Nos Stephanus, Dei gratia Rex
Poloniae, et Dux Magnus Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae,
Podlachiae Livonia-eque, necnon Princeps Transsylvaniae: manifestum ac testatum facimus omnibus
quorum interest, tam praesentibus, quam futuris, harum notitiam habituris; ut perpetua grati nostri
animi erga Regnum hoc Poloniae, et Ma-gnum Ducatum Lithvaniae, testificatio extaret; et si nihil
habeamus ita charum, quod non libenter, ipsius ornandi et amplificandi causa, facien-dum Nobis esse
putemus: tamen singulari Reipubl. studio provocati, quod Nos in Regem suum incolae Regni hujus
elegerint, nostramque personam inter alis Excellentissimos Principes orbis Christiani praetulerint,
sacrum diadema capiti nostro imponi curarint, omniaque jura, privilegia, libertates, praerogativas, et
quaecunque in patria potuerunt habere charissima, et no-bilissima, Nobis concrediderint, ut ea in
manibus nostris tanquam in aliquo sacrario reposita, conservaremus, et tueamur. Horum tantae
benevolentiae et fidei, ut parem animum et gratiam referamus, testemurque in perpetuum, omnia
Nobis prae incolumitate, et splendor Regni hujus esse, et fore sem-per inferiora, siquidem ex patria
nostra, omnia quae Nobis aliquando chara extiterunt, huc intulimus, commodaque Regni hujus
nobilissimi commodis nostris antetulimus, quod a Nobis et grati animi memoria, et officium no-strum
Regium, et utilitas Regni consvetudoque Antecessorum nostrorum Divorum Poloniae Regum, et
Magnorum Ducum Lithvaniae, exposcere videbatur, sponte ac libere, maturaque deliberatione super
his habita, omnia privilegia, donationes, inscriptiones, advitalitates, libertates praero-gativas,
immunitates, tam Regni et Magni Ducatus, quam Terrarum earundem communes, ipsis conjuctim aut
separatim concessas, quam privatarum personarum, cujuscunque status, conditionis, sexus, existen-
tium, civitatum oppidorum, et locorum quorumcunque privatas, ecclesia-sticas, et saeculares,
cujuscunque generis, per Antecessores nostros Regni Poloniae, ac Magni Ducatus Lithvaniae,
Terrarumque ijs conjunctarum, Reges, Principes, Duces, ac Dominos, tam in toto, quam in parte;
praeser-tim vero Casimirum Magnum, Ludovicum Lois nuncupatum, Vladislaum, Secundum
Jagiellonem dictum, Fratresque ejus, Vitholdum et Sigismun-dum, Magnos Duces Litvaniae,
Vladislaum Tertium, Cacimirum Tertium, Jagellonis Filios; Joannem Albertum, Alexandrum,
Sigismundum Primum, Sigismundum Secundum Augustum, ac Henricum, Reges Poloniae, et Ma-
gnos Duces Lithvaniae, ac etiam per Magistros Prusiae, Archiepiscopos, Episcopos, Magistros,
Praeceptores; Livoniae Duces, Principes, ac Domi-nos Terrarum Rusiae, Masoviae, juste et legitime
emanatas, et concessas, ac juri communi utrisque gentis non contrarias, ac item jura, leges, statua,
constitutiones, ordinationes, libertates, ac immunitates, in Coventibus Re-gni qubuslibed legitime
sancitas, nominatim autem libertateset leges, in Conventu Electionis Henrici Regis latas, ac quae in
Conventu Andre-ioviensi, vel Coronationis nostrae sancita, et Nobis exhibita sunt: ita ta-men, ut nec
specialitas generalitati, nec generalitas specialitati deroget. Tum etiam conditiones per Oratores
nostros cum Ordinibus pactas et con-ventas, et a Nobis aprobatas. Quorum omnium preamissorum

background image

──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie

─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

tenores tanti esse volumus, ac si hisce literis de verbo at verbum insertae sint, in omni-bus earum
articulis, punctis, clausulis, conditionibus, approbandas, robo-randas, et confirmandas duximus;
approbamusque, roboramus, confirma-mus per praesentes literas nostras, decernentes illas, perpetuae,
indubiae, ac inviolabilis firmitatis robur obtinere. Recipimusque, spondemus, et Re-gio verbo nostro
pollicemur illias in praedictis earum punctis, articulis, clausulis, conditionibus, firmiter, inconcusse,
inviolabiliter, tenere, obser-vare, et implere, et exequi, ac omnibus et singulis ex ijs satisfacere cum
effectu, et teneri, observari, et exequi, facere. Item pollicemur, recipimus, ac spondemus, quod omnia
per hostes finitimos injuste a Regno, Magno-que Ducatu Lithvaniae, et Dominijs earundem,
quocunque modo occupata, vel bello vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem et unionem ejus-
dem Regni Poloniae, Magnique Ducatus Lith: aggregabimus, neque fines Regni, et Magni Ducatus
Lithvaniae minuemus, sed pro viribus nostris proferemus, et dilatabimus. Quod si aliquid contra
libertates, et immuni-tates, jura, privilegia praedicta Regni, M. Cuc. Lithv. Ac caeterarum
Provinciarum ijs anexarum, fecerimus, non servantes (quod absit) aliquid illorum in toto, vel in parte:
id totum irritum et inane, nulliusque momenti fore, decernimus, et pronuntiamus. Quod vero supra
hisce literis, privile-gia, libertates ecclesiastica, cum caeteris confirmavimus, id nihil articulo juramenti
derogare volumus; videlicent pacem, et tranquillitatem, inter dis-sidentes de religione, tuebimur, et
manu tenebimus, etc. quem inconcusse, firmiter et inviolabiliter ac cum effectu, Nos observaturos
promittimus, ac spondemus. Dantes insuper potestatem Cancellario, et Vicecancellario Regni
Poloniae, pro tempore exixtentibus, ut has literas confirmationis generalis, jurium, privilegiorum, et
libertatum Regni, ac Magni Ducatus, ac Terrarum ijs annxarum, cum confirmatione, de facto,
articulorum et le-gum, quae ante Coronationem nostram Andreioviae, vel Cracoviae sancita sunt, sub
sigillo nostro Regio Ordinibus, Terris, ac subditis nostris, qui eam requirent non expectato alio
mandato nostro, uterque, vel alter eorum extradat, non obstante, ulle exceptione, seu alio quovis in
contrarium man-dato. In cujus rei fidem literas hasce manu nostra subscripsimus, sigillum-que
nostrum Regium ijs appendi jussimus. Datum Cracoviae in Conventu Coronationis nostrae, die quarta
mensis Maij. Anno Domini 1576. Regni nostri anno primo. Praesentibus Reverendis, Magnificis,
Generosis, et No-bilibus, Francisco Krasinski Cracovien: Stanislao Karnkowski Vladislvi-ensi, Luca
Koscielecki Premyslien: Albert Sobieiuski de Starozreby Chel-men: Dei gratia Episcopis. Petro a
Zborow Palatino et Generali Cracovien: Camenecensique Capitaneo: Joanne Kostka de Stangenberk,
Sandomirien: et Mergeburgen: Pucen: Dersaviensique Capitaneo: Caspro Zebrzydowski de
Wienczbork Calissien: Joanne Sirakowski de Bogusłavice Lancicien: et Capitaneo Przedecen: Joanne
Tarło de Sczekarzowice Lublinen: et Capita-neo Pilznen: Andrea Comite a Tęczyn Belzen: et
Capitaneo Hrubi-eszovien: Nicolao Kiszka de Ciechanowiec, Podlachiae, Palatinis: Biel-scensique et
Drohicensi Capitaneo. Joanne Comite a Tęczyn Woynicen: et Capitaneo Lublinensi: Andrea
Dembowski Siradien: et Capitaneo Lan-cicien: Jacobo Lassocki Lancicien: Stanislao Herboth de
Fulsztyn Leopo-lien: Samborien et Drohobicen: Capitaneo acsalinarum in Russiae Prae-fecto: Matthia
Zalinski Gedanen: et Tucholien: Jasiencen: Zismurcensique Capitaneo: Stanislao Szafraniec de
Pieskowa Skala, Biecen: et Capitaneo Leloviensi: Nicolao Ligęza de Bobrek, Zawichosten: et
Capitaneo Biecen: Joanne Sienienski de Sienno, Zarnovien: Christophoro Lanckoroński de Brzezie,
Malogosten: Joanne Krystoporski Velunen: Joanne Sieninski dc Gologory, Halicien; Joanne Herbort
de Fulsztyn, Sanocen: et Capitaneo Premyslien: Nicolao Lisakowski Chelmen: Paulo a Dzialyn
Dobrzynen: et Capitaneo Niessovien: Sigismundo de Czyzow Polanecen: Petro Potolicki Przemecen:
Joanne Koscielecki Biechovien: et Capitaneo Bydgostien: Paulo Szczawinski Brzezinen: et Capitaneo
Sochaczovien: Simone Subski Inowloden: Stanislao Sirakowski de Bogusławice, Kovalien: Joanne
Szamowski Gostinen: Stanislao Kryski de Dobrzyn, Raciaznen: Raphaele Składowwski Conariensi,
Castellanis. Valentino Dembinski de Dembiany, Cancellario Regm, Vartensique Capitaneo. Petro
Dunin Wolski, Vincecan-cellario Regni, Gnesne: Vladislavien: et Posnanien: Canon. Hieronymo de
Bużenin, Thesaurario Regni generali, Brzeznicen: et Krzeczovien: Salina-rumque Cracoviensium
Praefecto. Andrea a Zborow, Mareschalco Curiae Regni, Radomiensique Capitaneo. Stanislao Comite
a Gorka, Buscen: Kolensique Capitaneo. Stanislao Cikowski de Woysławice, Succamerario Crac:
generalibus belli per Ordines Regni institus Capitaneis. Stanislao Ossowski Curiae nostrae

background image

──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie

─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────

Refferendario, Cantore Gnesnensi, Cracowien-sique Canonico. Erasmo Dembinski Decano Crac:
Cantore Sadomirien. Adame Pilchowski Praeposito Varsavien : Joanne Borukowski Preaposito
Lanciciensi, Cracowiensi, et Varsaviensi Canonico. Laurentio Goslicki Decano Kielcen: Cracowien:
Vladislavien: Sandomiriensique Canonico. Joanne Demetrio Solikowski, Scholastico Lancicien.
Alberto Gadomski Archidiacono Pomeraniae, Cantore Posnaniesi, et Custode Volboriensi, Matthia
Klodzinski, Archidiacono Mednicensi, Secretarijs nostris. Andrea Firley de Dambrowica,
Sandomiriensi: Nicolao Macieiowski Succamer-ario Sandomiriensi, et Capitaneo Scepusiensi:
Balthazaro Lutomirski Sira-diensi: Joanne Zamoyski Belzensi, et Knissiensi: Petro Dunin Spoth, Petri-
cowiensi: Alexandro Laszcz Chelmensi, Capitaneis. Terrarum vero Nuntijs universis, ad praesentem
Conventum ex omnibus Regni Palatinatibus missis: ac plerisque alijs nobilibus ad praemissa testibus.

Stephanus Rex sszt.mo.


Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
potwierdzenie odbioru rzeczy, Konsument
Opisy DNA w Biblii potwierdzają nieśmiertelność, W ஜ DZIEJE ZIEMI I ŚWIATA, ●txt RZECZY DZIWNE
STATUS UCHODŹCY JAKO FORMA OCHRONY PRAW CUDZOZIEMCÓW NA TERYTORIUM RZECZYPOSPOLITEJ POLSKIEJ
Potwierdzanie rzeczywistości w przykładach
D19240395 Ustawa z dnia 1 kwietnia 1924 r w przedmiocie przystąpienia Rzeczypospolitej Polskiej do
WNIOSEK O WYDANIE ZGODY NA ZBYCIE RZECZY PRAW MAJĄTKOWYCH
2019 03 29 Radziwiłł Szczególnie groźne jest podważanie praw rodziców Do Rzeczy
2019 03 07 Rzecznik Praw Dziecka interweniuje ws Karty LGBT Do Rzeczy
2018 01 13 Białogard w Warszawie Ograniczenie praw rodziców noworodka Do Rzeczy
D19240979 Rozporządzenie Prezydenta Rzeczypospolitej z dnia 13 grudnia 1924 r o przelaniu prawa ost
2019 05 31 Żarty z Kościoła na Marszu Równości To w obronie praw kobiet Do Rzeczy
2019 06 03 Płód nie ma niezależnych praw Illinois liberalizuje prawo aborcyjne Do Rzeczy
D19240394 Ustawa z dnia 1 kwietnia 1924 r w przedmiocie przystąpienia Rzeczypospolitej Polskiej do
D19241032 Rozporządzenie Prezydenta Rzeczypospolitej z dnia 27 grudnia 1924 r o zabezpieczeniu praw
regul praw stan wyjątk 05
Organy wladzy Rzeczypospolitej Polskiej sejm i senat
rzecznik praw pacjenta szpitala[1]
Rozwiązania instytucjonalne w zakresie realizacji i kontroli praw pacjenta
W7 WZNACNIACZ OPERACYJNY RZECZYWISTY

więcej podobnych podstron