-w * 1 V
— -w 1 _ u\/
Catulli Carmen LXXVI 1-10 Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare cur tete iam amplius excrucies?
Ovidii Tristia IV 10.1 -10
/ f l J ! / ! /
Ule ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, qiiem legis, ut noris, accipe posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
milia qui nóvies distat ab Urbe decem.
l y. v I ,-J- ^1 j jL L|\ ✓ vL v v editus hic ego sum nec non ut tempora noris,
cum cecidit fato consul uterque pari.
si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
non modo fortunae munere factus eques.
nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
qui tribus antę quater mensibus ortus erat.