perpetue assecuravit, a qua supranominata capitali summa florenorum ąuingentorum obligavit sese et successores suos ac possessores praefatae domus lapideae, omnes annualem censum florenorum triginta quinque ad manus pauperum praefati xenodochii septimanatim soluturum et soluturos, inci-piendo a festo, quouis anno sancti Ioannis Baptistae pro qualibet septimana videlicet pro victu pauperum praecipue vero pro piscibus, qualibet feria quarta, continue per grossos quindecem, quorum quindecem grossorum pro uno anno efficiet summa pauperibus florenos viginti sex exposita, reli-quum vero summae census restantis florenos novem reverendo patri praeposito circa praefatum xenodochium commoranti pro tempore existendi, quater in anno pro quolibet quartuali dandi sunt pro quartuali florenos duo et grossorum septem cum medio ut quolibet tempore quartuali singulorum annorum duas missas, primam missam pro vivis benefactorum peccatis, alteram vero pro defunctis ipse praepositus, siue ipsius vicarius celebrare tenebitur, post decessum autem benefactorum et eorum successorum, loco missae pro peccatis, duas missas easque pro defunctis annuatim per quatuor tempora semper et in aevum celebrabunt. Quem censum florenorum triginta quinque a summa capitali provenientem ipse reco-gnoscens, quousque vixerit, annuatim pauperibus per singulas septimanas per grossos quindecem: praeposito vero ratione duarum missarum celebrandi per singula quartualia temporum solveri, ab hinc quemadmodum et antę solvit, promisit; simi-liter quoque post decessum suum suos successores et possessores praefatae domus lapideae, ad solvendum obligavit et obstrinxit. Si autem praepositus memoratus noluerit pro censu suprascripto missae sacrificia uti supra declaratum est celebrare, aut etiam absens fuerit, extunc liberum erit reco-gnoscenti famato Bartholomaeo Celey eiusque successoribus eundem censum ad ecclesiam parochialem convertere. Quod si vero successores recognoscentis in solutione praefatorum
33