CASUS GENETIVUS
–
¹
genik¾ ptîsij
genetivus attributivus
G
ENETIVUS POSSESSIVUS
1.
Bonae mentis soror est paupertas. (P
ETRON
. 84)
2.
Stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! (O
V
. Am. 2.9b.41)
3.
Id [imbecilitas] non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. (C
IC
. Sen.
35)
4.
Amicorum sunt communia omnia. (C
IC
. Off. 1.51)
5.
ale: Omni aetati mors est communis (Cic.
Sen. 68)
6.
Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine.
(C
IC
.
Top. 23)
G
ENETIVUS EXPLICATIVUS
7.
Captivorum numerus fuit septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum
missi. (L
IV
. 10.36.14)
8.
Cato cognomen iam habebat in senectute sapientis. (C
IC
.
Sen. 6)
G
ENETIVUS QUANTITATIS
9.
Athenis (...) ex aede Minervae grande auri pondus ablatum est. (C
IC
.
Verr. 2.1.45)
10.
Rerum copia verborum copiam gignit. (C
IC
. De orat. 3.125)
11.
Undique ad inferos tantundem viae est. (C
IC
.
Tusc. 1.104)
G
ENETIVUS PARTITIVUS
12.
Horum omnium [Gallorum] fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque
humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant
atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important (...) (C
AES
. Gall. 1.1.3)
13.
[Hispania] postrema omnium provinciarum nostra demum aetate ductu auspicioque
Augusti Caesaris perdomita est. (L
IV
. 28.12.12)
14.
Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini
roboris. (C
IC
. Sen. 10.34)
15.
Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est aliquid adulescentis,
probo. (C
IC
. Sen. 38)
16.
O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe
vivimus? (Cic. Cat. 1.9)
17.
(...) sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum [est] (...) (C
IC
.
Verr. 2.5.143)
18.
De Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat
denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? (C
IC
. Phil. 13.33)
Ćwiczenia:
1. Neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. (C
IC
. Fin. 1.61)
2. Omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non
item; sed esse illa sine his non potest. (C
IC
. Or. 147)
3. Triste est nomen ipsum carendi, quia subicitur haec vis: habuit, non habet; desiderat
requirit indiget. (C
IC
. Tusc. 1.87)
4. Poeni in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis haud
aeque validam. (L
IV
. 28.37.6)
5. Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset; neque
suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime meritos socios desereret,
neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. (C
AES
. Gall. 1.45.1)
6. Ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid
ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. (C
IC
. Att. 5.10.4)
7. Themistoclis consilio triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus circumdatus, ut
ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. (N
EP
. Them. 6.1)
8. Crassus in summa comitate habebat etiam severitatis satis, Scaevolae multa in severitate
non deerat tamen comitas. (C
IC
. Brut. 149)
9. Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt;
pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis,
utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur
vires, non opprimantur. (C
IC
. Sen. 36)
G
ENETIVUS SUBIECTIVUS
19.
Vita mortuorum in memoria est posita vivorum. (C
IC
. Phil. 9.10)
20.
Nos nostrorum maiorum inventa nosse debere. (C
IC
. De orat. 1.247)
G
ENETIVUS OBIECTIVUS
21.
Turpis fuga mortis omni est morte peior. (C
IC
. Phil. 8.29)
22.
Consuetudo laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. (C
IC
. Tusc. 2.36)
23.
Est amans sui virtus. (C
IC
. Amic. 98)
24.
Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis,
delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta quae penitus iam
insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine (...). (C
IC
. Man. 7)
25.
Solus homo est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et
cogitationis. (C
IC
.
Leg. 1.22)
G
ENETIVUS QUALITATIS
26.
[Xerxis] classis mille et ducentarum navium longarum fuit (...) (N
EP
.)
27.
Non sum tantae scientiae, quantae videor.
28.
Neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi
hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo. (C
IC
.)
A
BLATIVUS QUALITATIS
29.
Agesialaus et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. (N
EP
.)
30.
Herodotus tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere
possum, magno opere delectet. (C
IC
.)
31.
(...) vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta (...) (C
IC
.)