313
Poncius Calos testis juratus dicit quod Anna habet virum nomine Poncius Jafuerium castri Oze de Wilhelmo Augerio, set ipse testis non interfuit desponsatione eorum nec contractui. Et ipse testis fuit in domo dicti mariti ad castrum Oze et maritus dietę Annę fuit in villa ista bene sunt anni elapsi in domo ipsius testis et ipse testis dedit eidem ad comedendum et bibendum et ca!cavit Annam cum marito suo predicto in domo ipsius testis. Et postea non fuit in vifla iste maritus dietę Annę. et dicit quod adhuc vivit. Requisitus quomodo scit, dicit quod ita audivit dici a P. fratre dietę Annę.
Hos testes produxit Barcellena contra Annam
Laura testis jurata dicit quod ipsa testis quadam vice ivit apud Luram causa laborandi in messibus cum Raymundo de Luno marito suo et Pontius Calos et Anna fuerunt cum eis. Et de nocte vidit ipsa testis per tantum tempus per quantum steterunt illuc, scilicet per XV dies, quod Poncius Calos caicabat juxta Annam et ipsa testis cum marito suo, et nescit quid faciebant. Et multociens ipsa testis audivit dici ab uxore Poncii Calonis quod Poncius Calos habebat rem cum Anna. Et dicta uxor dicti Poncii conquerebatur de marito suo quia faciebat tale quid et quod Anna auferebat uxori maritum. Et hoc fuit ad cellarium domus Lure et ad messas proxime elapsas fuerunt duo anni. Item, dicit quod Barcellena vocavit Annam meretricem antę domum Wilhelmi de Malintrat. Et nichil aliud scit.
Johanna testis jurata dicit quod ipsa testis audivit dici multociens ab uxore Poncii Calonis quod Anna auferebat sibi maritum suum. Et vidit ipsa testis quod Wilhelmus Calladerius in domo sororis Annę que agit dum ipsa testis intravit domum predictam, ipse W. Calladerius tenebat infra dictam domum inter crura sua dictam Annam et sepe et sepius coram omnibus osculabatur dictam Annam. Et erant ibi presentes Pontius
Abbas et soror Annę_Annę. Et dictus W. Calladerius dimiserat
uxorem suam pro dicta Anna. Item dicit ipsa testis quod fama est quod ipsa Anna est meretrix per villam Manuasce. Et dicit quod fama est quando major pars inter vicinos dicit tale quid. De tempore dicit quod antę vindemiam proxime preteritam.