PLAUT


PLAUT, Miles gloriosus, w. 1216-1377

IV.vi

Milphidippa Era, eccum praesto militem.

Acrotelevtivm Vbi est?

Milph.  Ad laevam.

Acr. Video.
Milph. Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre.
Acr. Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.
Milph. Tuomst principium.

Acr. Obsecro, tute ipsum convenisti? ne parce vocem, ut audiat.

Milph. Cum ipso pol sum locuta,                     1220
placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui].
Pyrg. Audin quae loquitur?

Pal. Audio. quam laeta est, quia ted adiit.
Acr. O, fortunata mulier es.

Pyrg. Vt amari videor.

Pal. Dignu's.
Acr. Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;
per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.    1225
Milph. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.
Pal. Vt tu inclitu's apud mulieres.

Pyrg. Patiar, quando ita Venus volt.
Acr. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso,
ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me <ut> siet, quod cupiam ne gravetur.        1230
Milph. Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:
ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.

Acr. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne oculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat.                     1235
Milph. Non faciet, bonum animum habe.

~ Pyrg. Vt ipsa se contemnit.
Acr. Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milph. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis.
Acr. Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, 1240 consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse.
Pyrg. Prohibendam mortem mulieri video. adibon?

Pal. Minime; nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet sine: perdere istam gloriam vis, quam habes? cave sis faxis. 1245 nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.
Acr. Eo intro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.
Milph. Immo opperiamur, dum exeat aliquis.

Acr. Durare nequeo, quin eam intro.

Milph. Occlusae sunt foris.

Acr. Exfringam.

Milph. 1250 Sana non es.
Acr. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,
per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet.
Pal. Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.

Pyrg. Mutuom fit.
Pal. Tace, ne audiat.

Milph. Quid astitisti obstupida? cur non pultas?
Acr. Quia non est intus quem ego volo.

Milph. Qui scis?

Acr. Scio 1255 pol ego, olfacio; nam odore nasum sentiat, si intus sit. Pal. Hariolatur.
Pyrg. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.
Acr. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.
Pyrg. Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis.

Pal. Caeca amore est.
Acr. Tene me obsecro.

Mil. Quor?

Acr. Ne cadam.

Milph. Quid ita?                     1260
Acr. Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos <meus> defit. Milph. Militem pol tu aspexisti.

Acr. Ita.

Milph. Non video. ubi est?

Acr. Videres pol, si amares.
Milph. Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.
Pal. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.
Pyrg. Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.   1265
Acr. Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.

Pyrg. Vt me veretur.
Pal. Illa ad nos pergit.

Mil. Vos volo.

Pyrg. Et nos te.

Mil. Vt  iussisti, eram meam eduxi foras.

Pyrg. Video.

Milph. Iube ergo adire.
Pyrg. Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.
Milph. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.  1270

dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.
Pyrg. Levandum morbum mulieri video.

Mil. Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit.

Pyrg. Viri quoque armati idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid <illa> volt me facere?
Milph. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.         1275
Pyrg. Egon ad illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milph. Quin tua causa exegit virum ab se.

Pyrg. Qui id facere potuit?
Mil. Quia aedis dotalis huius sunt.

Pyrg. Itane?

Mil. Ita pol.

Pyrg. Iube domum ire. iam ego illi ero.

Milph. Vide ne sies in exspectatione, ne illam animi excrucies.

Pyrg. Non ero profecto. abite.

Mil. 1280 Abimus.—
Pyrg. Sed quid ego video?

Pal. Quid vides?

Pyrg. Nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico.

Pal. It ad nos, volt te profecto. nauclerus hic quidem est.

Pyrg. Videlicet accersit hanc iam.

Pal. Credo.

IV.vii

Plevsicles Alium alio pacto propter amorem ni sciam fecisse multa nequiter, verear magis 1285 me amoris causa hoc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est— sed eccum Palaestrionem, stat cum milite: 1290 oratio alio mihi

demutandast mea. mulier profecto natast ex ipsa Mora; nam quaevis alia quae morast aeque, mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst. hoc adeo fieri credo consuetudine.   1295
nam ego hanc accerso Philocomasium. sed forespultabo. heus, ecquis hic est?

Pal. Adulescens, quid est? quid vis? quid pultas?

Plevs. Philocomasium quaerito. a matre illius venio. si iturast, eat. omnis moratur: navim cupimus solvere.                     1300
Pyrg. Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant. Omnia conposita sunt quae donavi: auferat.
Pal. Eo.—

Plevs. Quaeso hercle propera.

Py. Non morabitur. 1305 quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs. Habeo equidem hercle oculum.

Pyrg. At laevom dico.

Plevs. Eloquar. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. sed nimis morantur me diu. Pyrg. Eccos exeunt.                     1310

IV.viii

Pal. Quid modi flendo quaeso hodie facies?

Philocomasivm Quid ego ni fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, abeo. Pal. Em hominem tibi, qui a matre et sorore venit.

Phil. Video.

Pyrg. Audin, Palaestrio?
Pal. Quid vis?

Pyrg. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?
Plevs. Philocomasium, salve.

Phil. Et tu salve.

Plevs. Materque et 1315 soror tibi salutem me iusserunt dicere.

Phil. Salvae sient.
Plevs. Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;
nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.
Phil. Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.

Plevs. Sapis.
Pyrg. Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.       1320
Phil. Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior: eam nobilitatem amittendam video.

Pyrg. Ne fle.

Phil. Non queo, quom te video.

Pyrg. Habe bonum animum.

Phil. Scio ego quid doleat 1325 mihi.
Pal. Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, hic eras, <si> forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.
Phil. Obsecro licet complecti prius quam proficisco?

Pyrg. Licet.
Phil. O mi ocule, o mi anime.

Pal. Obsecro, tene mulierem, 1330 ne adfligatur.

Pyrg. Quid istuc quaesost?

Pal. Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae.

Pyrg. Curre intro atque ecferto aquam.
Pal. Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit.

Pyrg. Capita inter se nimis nexa hisce habent. non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.                     1335
Plevs. Temptabam spiraret an non.

Pyrg. Aurem admotam oportuit.
Plevs. Si magis vis, eam omittam.

Pyrg. Nolo, retine.

Plevs. At ultro misero.
Pyrg. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Pal. Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo. conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, 1340 bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrg. Age, Palaestrio, bono animo es.

Pal. Eheu, nequeo quin fleam, quom abs te abeam.

Pyrg. Fer aequo animo.

Pal. Scio ego quid doleat mihi.
Phil. Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve *
Plevs. Iam resipisti? *

Phil. Obsecro, quem amplexa sum 1345 hominem? perii. sumne ego apud me?

Plevs. Ne time, voluptas mea.                     1345a
Pyrg. Quid istuc est negoti?

Pal. Animus hanc modo hic reliquerat. 1347 ~ metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrg. Quid id est?

Pal. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc vitio vortat.

Pyrg. Mea, non illorum dedi: 1350 parvi ego illos facio. agite, ite cum dis benevolentibus.
Pal. Tua ego hoc causa dico.

Pyrg. Credo.

Pal. Iam vale.

Pyrg. Et tu bene vale.
Pal. Ite cito, iam ego adsequar vos: cum ero pauca volo loqui.—quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; 1355 et, si ita sententia esset, tibi servire malui multo, quam alii libertus esse.

Pyrg. Habe bonum animum.
Pal. Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.
Pyrg. Fac sis frugi.

Pal. Iam non possum, amisi omnem lubidinem.                     1360
Pyrg. I, sequere illos, ne morere.

Pal. Bene vale.

Pyrg. Et tu bene vale.
Pal. Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim (mittam nuntium ad te), ne me deseras.

Pyrg. Non est meum.
Pal. Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.                     1365
Pyrg. Scio et perspexi saepe.

Pal. Verum cum antehac, hodie maxume scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrg. Vix reprimor quin te manere iubeam.

Pal. Cave istuc feceris: dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, dicent servorum praeter me esse <hic> fidelem neminem.  1370
nam si honeste censeam te facere posse, suadeam; verum non potest. cave faxis.

Pyr. Abi iam.

Pal. Patiar quidquid est.
Pyrg. Bene vale igitur.

Pal. Ire meliust strenue.—

Pyrg. Etiam nunc vale. ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum: eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, 1375 stulte feci qui hunc amisi. ibo hinc intro nunciam ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.

TERENCJUSZ, Adelphoe 447-590

HEGIO DEMEA GETA PAMPHILIA SENES DVO SERVOS VIRGO

HE. Pro di inmortales, facinus indignum, Geta, quod narras.

GE. Sic est factum.

HE. EX illan familia tam inliberale esse ortum facinus! o Aeschine, pol haud paternum istuc dedisti.

DE. Videlicet de psaltria hae audiuit: id illi nunc dolet alieno. at pater? is nihili pendit: ei mihi, utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
HE. Nisi facient quae illos aequomst, haud sic auferent.

GE. In te spes omnis, Hegio, nobis sitast: te solum habemus, tu es patronus, tu pater: tibi moriens ille nos commendauit senex: si deseris tu, periimus.

HE. Caue dixeris: neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
DE. Adibo. saluere Hegionem plurumum iubeo.

HE. Oh, te quaerebam ipsum: salue, Demea.
DE. Quid autem?

HE. Maior filius tuos Aeschinus, quem adoptandum dedisti fratri, ueque boni neque liberalis functus officiumst uiri.
DE. Quid istuc est?

HE. Nostrum amicum uoras Simulum aequalem?

DE. Quid ni?

HE. Filiam eius uirginem uitiauit.

DE. Hem!

HE. Mane: nondum audisti, Demea, quod est grauissumum.

DE. An quicquam etiam est amplius?
HE. Vero amplius: nam hoc quidem ferundum aliquo modost: amor persuasit, nox uinum adulescentia: humanumst. ubi scit factum, ad matrem uirginis uenit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans fidem dans, iurans se illam ducturum domum. ignotumst, tacitumst, creditumst. uirgo ex eo compressu grauidast facta (hic mensis decumus est). ille bonus uir nobis psaltriam, si dis placet, parauit quicum uiuat, illam deserit.
DE. Pro certon tu istaec dicis?

HE. Mater uirginis in mediost, ipsa uirgo, res ipsa, hic Geta praeterea, ut captust seruolorum, non malus neque iners: alit illas, solus omnem familiam sustentat: hunc abduce, uinci, quaere rem.
GE. Immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea; postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DE. Pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam scio.

PA. (intus) Me miseram, differor doloribus. Iuno Lucina, fer opem: serua me obsecro.

HE. Hem, numnam illa quaeso parturit?

GE. Certe, Hegio.
HE. Em illaec fidem nunc uostram inplorat, Demea: quod ilis uos cogit,

id uoluntate inpetret. haec primum ut fiant deos quaeso ut uobis decet.
sin aliter animus uoster est, ego, Demea, summa ui defendam hanc atque illum mortuom. cognatus mihi erat: una a pueris paruolis sumus educti: una semper militiae et domi fuimus: paupertatem una pertulimus grauem. quapropter nitar faciam experiar, denique animam relinquam potius quam illas deseram. quid mihi respondes?

DE. Fratrem conueniam, Hegio.
HE. Sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites: quam uos facillume agitis, quam estis maxume potentes dites fortunati nobiles, tam maxume uos aequa aequo animo noscere oportet, si uos uoltis perhiberi probos.
DE. Redito. fient quae fieri aequomst omnia.
HE. Decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.---
DE. Non me indicente haec fiunt: utinam hic sit modo defunctum! uerum nimia illaec licentia profecto euadet in aliquod magnum malum.
ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec euomam.

HE: Bono animo fac sis, Sostrata, et istam quod potis fac consolere. Ego Micionem, si apud forumst, conueniam atque ut res gestast narrabo ordine: si est, is facturus ut sit officium suom, faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam.

CTESIPHO SYRVS
ADVLESCENS SERVOS

CT. Ain patrem hinc abisse rus?

SY. Iam dudum.

CT. Dic sodes.

SY. Apud uillamst nunc quom maxume operis aliquid facere credo

CT. Vtinam quidem! quod cum salute eius fiat, ita se defetigarit uelim, ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY Ita fiat, et istoc siqui potis est rectius.

CT. Ita: nam hunc diem misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom m laetitia degere. et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia propest: quod si abesset longius, prius nox oppressisset illi, quam huc reuorti posset iterum. nunc ubi me illi non uidebit, iam huc recurret. sat scio rogitabit me, ubi fuerim: ego hoc te toto non uidi die: quid dicam? SY. Nilne in mentemst?

CT. Numquam quicquam.

SY. Tanto nequior. cluens amicus hospes nemost uobis?

CT. Sunt: quid postea?
SY. Hisce opera ut data sit.

CT. Quae non data sit? non potest fieri.

SY. Potest.
CT. Interdius: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SY. Vah, quam uellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! quin tu otiosus esto: ego illius sensum pulcre calleo. quom feruit maxume, tam placidum quam ouem redo.

CT. Quo modo?
SY. Laudari per te audit lubenter: facio te apud illum deum: uirtutes narro.

CT. Meas?

SY. Tuas: homini ilico lacrumae cadunt quasi puero gaudio. em tibi autem!

CT. Quidnam est?

SY. Lupus in fabula.
CT. Pater est?

SY. Is est ipsus.

CT. Syre, quid agimus?

SY. Fuge modo intro, ego uidero.
CT. Siquid rogabit, nusquam tu me: audistin?

SY. Potin ut desinas?

DEMEA CTESIPHO SYRVS
SENEX ADVLESCENS SERVOS

DE. Ne ego homo sum infelix: fratrem nusquam inuenio gentium: praeterea autem, dum illum quaero, a uilla mercennarium uidi: is filium

negat esse ruri: nec quid agam scio.
CT. Syre!

SY. Quid est?

CT. Men quaerit?

SY. Verum.
CT. Perii.

SY. Quin tu animo bono es.
DE. Quid hoc malum infelicitatis! nequeo satis decernere nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis. primus sentio mala nostra: primus rescisco omnia: primus porro obnuntio: aegre solus, siquid fit, fero.
SY. Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescit omnia.
DE. nunc redeo: si forte frater redierit uiso.

CT. Syre, obsecro, uide ne ille huc prorsus se inruat.

SY. Etiam taces? ego cauebo.

CT. Numquam hercle hodie ego istuc committam tibi: nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissumumst. ---
SY. Age, tamen ego hunc amouebo.

DE. Sed eccum sceleratum Syrum.
SY. Non hercle hic qui uolt durare quisquam, si sic fit, potest. scire equidem uolo, quot mihi sint domini: quae haec est miseria!
DE. Quid ille gannit? quid uolt? quid ais, bone uir? est frater domi?
SY. Quid malum bone uir mihi narras? equidem perii.

DE. Quid tibi est?
SY. Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam usque occidit.

DE. Hem, quid narras? SY. Em uide ut discidit labrum.
DE. Quam ob rem?

SY. Me inpulsore hanc emptam esse ait.

DE. Non tu eum rus hinc modo produxe aibas?

SY. Factum: uerum uenit post insaniens: nil pepercit. non puduisse uerberare hominem senem! quem ego modo puerum tantillum inmanibus gestaui meis.
DE. Laudo: Ctesipho, patrissas: abi, uirum te iudico.
SY. Laudas? ne ille continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. Fortiter.

SY. Perquam, quia miseram mulierem et me seruolum, qui referire non audebam, uicit: hui, perfortiter.
DE. Non potuit melius. idem quod ego sensit, te esse huic rei caput.
sed estne frater intus?

SY. Non est.

DE. Vbi illum inueniam cogito.
SY. Scio ubi sit, uerum hodie numquam monstrabo.

DE. Hem, quid ais?

SY. Ita.
DE. Dimminuetur tibi quidem iam cerebrum.

SY. At nomen nescio illius hominis, sed locum noui ubi sit.

DE. Dic ergo locum.
SY. Nostin porticum apud macellum hac deorsum?

DE. Quid ni nouerim?
SY. Praeterito recta platea sursum hanc: ubi eo ueneris, cliuos deorsum uorsum est: istac praecipitato; postea est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est,
DE. Quanam?

SY. Illi ubi etiam caprificus magna est.

DE. Noui.

SY. Hac pergito.
DE. Id quidem angiportum non est peruium.

SY. Verum hercle: uah, censen hominem me esse? erraui: in porticum rursum redi: sane hac multo propius ibis et minor est erratio. scin Cratini huius ditis aedes?

DE. Scio.

SY. Vbi eas praeterieris, ad sinistram hac recta platea; ubi ad Dianae ueneris, ito ad dextram: prius quam ad portam uenias, apud ipsum lacum est pistrilla, ei exaduorsum fabrica: ibist.

DE. Quid ibi facit?
SY. Lectulos illi salignis pedibus faciundos dedit.
DE. Vbi potetis uos? bene sane. sed cesso ad eum pergere. ---
SY. I sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium. Aeschinus otiose cessat; prandium corrumpitur; Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi: nam iam abibo atque unum quidquid, quod quidem erit bellissumum, carpam et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.

1



Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
PLAUT
Plaut Żołnierz samochwał
PLAUT- Żołnierz samochwał, Streszczenia
Plaut
Plaut i terencjusz
PLAUT
Plaut
plaut zolnierz samochwal

więcej podobnych podstron