Akt elekcji arcyksięcia Maksymiliana Habsburga
na króla polskiego z 22 VIII 1587 roku
22 VIII 1587, na sejmie elekcyjnym pod Warszawą
f&
Nos consiliarii praelati spirituales et seculares barones, proceres, nobiles et universi status ac ordines
Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae. Significamus universis et singulis praesentibus et futuris.
Quod post defunctum serenissimum Stephanum regem nostrum vacante hoc Regno et Magno Ducatu
Lithuaniae, comiciis rite ac legitime prius indictis, ad novum eligendum regem pro iure libertatum
nostrarum frequentes hoc Varsoviam convenimus. In qua deliberatione haec potissimum spectavimus:
primo ut pium et Orthodoxae religionis regem, regiis virtutibus ornatum atque ad Rempublicam
administrandam aptum ac idoneum recteque institutum assueremus. Deinde ut cum eo amicitias ac
faedera aliorum etiam Christianorum regnorum nobis compararemus atque ita Christiani nominis hostibus
formidabiliores, et contra illorum impressiones coniuncti firmiores essemus. Quae omnia cum in
amplissima Austriaca familia supra omnes Christianos principes imprimis elucere, summaque esse
videremus idcirco regem nobis ex eadem tam praeclara familia deligendum censuimus. Et quamvis a
communi Christiani nominis hoste Turcarum principe, minis ac terroribus variis, ne nos ad illam
laudatissimam familiam in electione regis applicaremus impediremur, tamen virtute fide ac potentia illius
tam insignis familiae freti, ab ea nos abduci, nullis machinationibus adversis passi sumus. Cumque ex alia
parte, a Moschorum principe isto nomine maximam latissimorum dominiorum accessionem oblatam
haberemus, non tamen eam tanti duximus, ut iis regiis virtutibus, quibus haec clarissima familia abundat
anteponeremus maiorem patriae faelicitatem, in splendore, gloria, et virtute regia, quam in accessione
aliqua reputantes. Qua quidem faelicitate patriae nostrae, animo concepta quo nos voluntas Dei Maximi,
quo consensus noster, quo utilitas Reipublicae traxit, in Dei nomine decretum hoc electionis ediximus,
pronunciavimus, et promulgavimus, ac regem Poloniae et magnum ducem Lithuaniae, Russiae, Prussiae,
Masoviae, Samogitiae, Kiioviae, Volhiniae, Podlachiae, Livoniae etc. etc. decrevimus eligendum sicuti
ius liberae electionis nobis competit. Prout in nomine Domini decernimus et eligimus praesentibus
serenissimum principem et dominum dominum Maximilianum divi olim Maximiliani Secundi
Romanorum imperatoris filium, archiducem Austriae, ducem Burgundiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae et
Vittenbergae etc. comitem Habsburgi et Tyrolis etc. Qui quidem princeps in toto Christiano orbe
virtutibus suis magnam dedit faelicis suae gubernationis significationem. Quapropter Polonia etiam et
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
Lithuania praestantissimas in hoc principe virtutes admirata, regem ultro eum sibi deposcere, ac omnium
nostrorum votis concordibus eligere voluit, quam ad rem non parvae ab ipsius Maiestate erga Regnum
hoc benevolentiae iacta sunt fundamenta: nam ipsius Maiestas conditiones et pactiones non modo
administrandae verum etiam conservandae Reipublicae utilissimas per oratores suos ad nos allegatos
dedit, et in posterum effecturum se promittit: ne Regnum hoc universae Christianitatis quasi
propugnaculum, cui hostes immanissimi et nomini Christiano infensissimi spe et animo incubant aliquid
(quod absit) integritatis et incolumitatis detrimenti capiat. Quam electionem prius quam decretum
nostrum, tam nostro quam illorum qui abfuerunt nominibus approbantes, tenendam, laudandam,
ratificandam, confirmandam, et emulgandam duximus, prout de certa scientia et voluntate nostra
approbamus, tenemus, laudamus, ratificamaus, confirmamus tenore praesencium mediante. Promittentes
pro nobis et successoribus nostris omnem fidelitatem honorem reverentiam subiectionem et obsequia
iusta legibusque nostris consentanea, servare, facere, exhibere, declarare serenissimo principi et domino
domino Maximiliano regi nostro et magno duci Lithuaniae electo, ita fideliter ut aliis quoque ipsius
Maiestatis antecessoribus regibus Poloniae, nobis iuste et legitimae imperantibus facere consuevimus, et
maiores nostri consueverunt. Quem etiam serenissimum regem nostrum electum quamprimum ad hoc
Regnum Deo favente appullerit, tanquam verum regem et dominum nostrum coronare et diademate
insignire sceptraque maiestatis tradere promittimus. Ita tamen et ea conditione ut ptius et ante omnia
serenissimus rex noster electus iura, libertates, immunitates, consuetudines omnium statuum tam
spiritalium quam secularium quas ab aliis regibus, principibus, ducibus ac dominis Regni Poloniae et
Magni Ducatus Lithuaniae aliarumque provinciarum ad Regnum pertinencium habuimus et habemus
quemadmodum etiam et ea omnia quae circa electionem serenissimi regis nostri pro iuribus
libertatibusque et statu Reipublicae augenda et conservanda per nos sunt constituta, sancita, correcta et
decreta servare, manutere, custodire, et iuramento corporali litterisque et privilegiis autenticis confirmare,
ratificare, munire et approbare. Eas item omnes conditiones, pactiones, quae tam per nos, quam per
oratores ipsius Maiestatis circa electionem nobis hic sunt oblatae, promissae, tractatae et vigore
mandatorum conclusae, atque iltem alia per oratores nostros ipsius Maiestati ratione iurium
corrigendorum libertatumque augendarum proponenda adimplere et ad finem perducere debeat, et sit
adstrictus. Insuper decretum hoc electionis, in virtute et potentia Dei Altissimi exequi, et ad optatum
debitumque finem deducere cupientes: de certa scientia maturoque omnium nostrorum consilio, ac
omnibus de modo iure, stylo servatis infrascriptos dominos ex parta senatus et equestris ordinis praelatos,
barones, nobiles Regni Poloniae, fratres nostros charissimos illustrissimum reverendissimos illustres
magnificos generoso et nobiles dominos Georgium tituli sancti Sixti S[anctae] R[omanae] E[cclesiae]
praesbiterum cardinalem Radzivilum Vilnensem, Jacobum Woronieczki de Zbarasz Kiioviensem,
episcopos, Stanislaum comitem a Gorka palatinum posnaniensem, Buscensem, Colensem, Ustiensem,
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
Nicolaum Radzivil ducem in Dubinki et Birze palatinum Novogrodensem, Moserensem, Merecensem
capitaneos, Janussium ducem in Ostrog palatinum Volhiniae, Joannem Zborowski de Rytwiany
castellanum Gnesnensem, Graudentinensem, Odolianoviensem, Volpensemque capitaneum,
Christophorum Komorowski in Zywiecz castellanum Oswiencimensem, Alexandrum ducem
Prunscensem Magni Ducatus Lithuaniae dapiferum, capitaneum Luceoriensem, Adamum Czarnkowski
capitaneum Pisdrensem, reverendum Sebastianum Brzozowski decanum Gnesnensem etc. Andream
Lesczynski de Leschno, Janussium Woronieczki de Zbarasz, Franciscum Maslowski notarium terrestrem
Wielunensem, Christophorum Pawlowski, [& ] Sapieha palatinidem Podlachiae ad eundem serenissimum
principem et dominum dominum Maximilianum Dei gratia regem Poloniae et Magnum Ducem
Lithuaniae electum ad praemissa debito ordine exequenda gestores actores et nuncios deputavimus et
deputamus dantes eis potestatem plenariam et mandatum generale praesens decretum electionis regiae in
quantum Maiestas regia prius conditionibus supramemoratis satisfecerit intimandi, ratificandi et ad
indubitatam notitiam ipsius Serenitati deducendi, aliaque omnia et singula quae circa electionem per nos
hic definita et ordinata sunt cum ipsius Serenitati transigendi et concludendi aliaque omnia quae negotium
praesens requirit quaeque ipsis a nobis literis instructionis praescripta sunt, statuendi et firmandi.
Aliquorum etiam si non aderint absentia non obstante. In quorum omnium fidem et testimonium sigilla
nostra sunt appensa. Actum et datum in conventione generali electionis novi regis ad Varsoviam in campo
prope civitatem et loco ad id ex senatus consulto publicato die vigesima secunda mensis Augusti Anno
Domini millesimo quingentesimo octuagesimo septimo. Praesentibus illudtrissimis ac reverendissimis
magnificis, spectabilibus, generosis ac nobilibus dominis Georgio tituli sancti Sixti S[anctae] R[omanae]
E[cclesiae] praesbitero cardinale Radziuilo nuncupato Vilnense, Jacobo Woronieczki de Zbarasz
Kiioviense episcopis, Stanislao comite a Gorca palatino Posnaniense, Buscense, Colense et Ustiense
capitaneo, Nicolao Christophoro Raadziuil duce in Olica et Nieswiesz, comite in Schydlowiecz et Myrr,
Trocense, Joanne Zborowski de Rythwiany Gnesnense, Graudentinense, Odolanoviense, Volpenseque
etc. capitaneo, Martino ab Ostrorog Lwowski Camenense, castellanis, Andrea Zborowski de Rythwiany
Regni Poloniae curiae marschalco, Radomienseque capitaneo, Alexandro Prunski dapifero Magni
Ducatus Lithuaniae et Luceoriense capitaneo, Nicolao Jazlowieczki de Buczacz capitaneo Sniatinense,
Sebastiano Brzozowski decano Gnesnense, Benedicto Woyna praeposito Trocense, Casparo Dembienski
succamerario Mielnicense et in hisce comitiis electionis regis nobilitatis universae marschalco, Stanislao
Sandivogio a Czarnkow Regni curiae referendario, [& ] Grzybowski succamerario Varsoviense, Martino
Chelmski vexillifero Cracoviense, Christophero Klomiczki subiudice terrae Vielunensis, Joanne
Karczewski pocillatore Czernense, Georgio Zeleski thesaurario Lanciciense, Petro a Czarnkow, Petro
Thomiczki a Thomicze, Spitcone Jordan de Zakliczyn Sandecense, Adamo Czarnkowski Pisdrense, Petro
Dunin Wolski Piotrcowiense, Zbigneo Ossolinski, Stanislao, Martino, Samuele, Joanne, Andrea et altero
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
Stanislao et Andrea Stadniczkich de Zmigrod, Stanislao Cziolek de Zelechowo, Stanislao Uchanski de
Sluzewo, Joanne Herbort a Fulstin, Andrea Cikowski, Martino Borek Gostinski, [& ] Tharlo de
Sczekarzowicze, Joanne Grato Tarnowski, Casparo Zebrzydowski, Christophoro Warszawiczki aulico et
secretario regio, Petro Choienski, Georgio Rosnowski, Joanne Zielienski secretario regio, Joanne
Trambski, Joanne Machowski, Procopio Pekoslawski, Christophoro Pawlowski, Joanne Iwan Kaminski,
Stanislao Pstrokonski, Nicolao Samboreczki, Stanislao Orlik de Laziska, Sebastiano Cziolek de Gutow,
Joanne Swierczewski, Mathia Orzelski de Orlie, Alberto Zyemski, Mathia Domaniewski, Alberto et
Thoma Marszewskich de Buzenin, Nicolao Kowaliewski vicecapitaneo Piotrcoviense, Andrea
Karchowski aulico et stipendiario regio, Stanislao Bieganowski aulico et dapifero regio, Joanne
Szymanowski de Sczytno, Thoma Zolandz, Mathia Kmita de Wolia, Joanne Osczik, Hieronimo Zaklika,
Petro Maslowski, Joanne Skaszewski de Skazew, Alberto Sziekliczki, Melchiore Jezewski, Bernhardo
Brzozowski, Stanislao Lopateczki, Victorino Zborzynski, Andrea Przeczlawski et Andrea Niegolewskich,
Stanislao Czepowski vicecapitaneo Buscense, Stanislao Lopateczki vicecapitaneo Volpense, Joanne
Czieminski, Sebastiano Kiczki de Kity, Andrea Golinski et aliis quamplurimis suffragantibus et
consentientibus in electionem praesentem.
(-) Geor[gius] card[inalis] Radziuil e[pisco]pus Vilnen[sis] manu p[ro]pria. (-) Jacobus Zbaraski in
Woronczin ep[iscopu]s Kiioviensis manu mea p[ro]pria. (-) Stanislaus comes a Gorka palatinus
Posnaniensis manu p[ro]p[ria]. (-) Nicolaus Christophorus Radziuil Olicae dux ma[nu] p[ro]pria. (-)
Joannes Zborowski castellanus Gnesnensis manu p[ro]pria. (-) Alexander Pronski dapifer Magni Ducatus
Lithuaniae capitaneus Luceoriensis manu p[ro]pria. (-) Andreas a Sborow marsalcus c[uriae] R[egni]
cap[itaneus] Radomiensis manu propria. Caspar Dembinski succamerarius Mielnicensis et in electione
nobilitatis marschalcus suo et universae nobilitatis nomine subscripsit.
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%%
Wyszukiwarka
Podobne podstrony:
karta kosztow aktBarbara Bylina Historia pewnego zdjęcia soft aktCudowny Medalik Św Maksymilian Kolbeprywatny akt oskarzeniaDemokryt maksymyAkt administracyjny – pojecie, sposoby klasyfikowaniaAkt stanu cywilnego, ksiegi stanu cywilnego, akta zbiorowe rejestracji stanu cywilnego, odpisy aktowakt tomAkt Inkorporacji Ziem Pruskich z 6 III 1454więcej podobnych podstron