Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
Hołd lenny książąt mazowieckich
14 XI 1425, Brześć Litewski
♦
Nos Semouitus iunior et Kazimirus Dei gracia duces Mazouie etc. fratres germani recognocimus
quibus expedit vniuersis, quomodo do mandato, voluntatete certa sciencia et consensu speciali incliti
domini Semouiti ducis Masouie senioris illustris genitoris nostri carissimi et ipsius nomine
recognouimus et tenore presencium recognoscimus prefatum patrem nostrum verum fidelitatis
omagium serenissimo domino Wladislao Dei gracia regi Polonie tamquam suo domino prestitisse,
sicut illud illustris dominus Johannes dux Mazouie frater ipsius, patruus noster carissimus prestitit et
ipse dominus Semouitus pater noster se esse et fuisse principem predicti domini regis et ipsius Regni
et Corone Polonie profitetur et non negat. Et hocipsum prefatus genitor noster ore proprio et in
presencia eiusdem domini Wladislai regis constitutus, dum et quando sibi idem dominus Wladislaus
rex locum et terminum assignabit, fideliter et constanter, omni contradiccione, excepcione et
tergiuersacione cessante debet profiteri, quem eciam ad hoc faciendum nos tamquam veri ipsius filii et
coniuncte cum eo persone ac ipsius nunccii speciales et suorum negociorum gestores eius nomine et
nostro ac ex certa ipsius sciencia obligamus. Volumus autem dum et quando prefatus genitor noster
coram ipso domino Wladislao rege Polonie et dominis Regni sui recognoscet et fatebitur cum effectu
se esse verum omagialem et principem suum et Regni sui, vt premissum est predicti Wladislai regis
Polonie, et principem ipsius Regni et Corone suarum, hanc literam nostram nullius esse momenti.
Harum quibus sigilla nostra presentibus sunt appensa testimonio literarum. Datum in Brzescze
Ruthenico feria quarta infra octauam Sancti Martini anno Domini millesimo quadringentesimo
vicesimo quinto.