Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
Dyplom Jana Albrychta Radziwiłła
dla geometry Mikołaja Hybenera z 1615
29 V 1615, Kleck
♦
Quamvis virtus suapte natura satis illustris sit externoque non egeat ornatu, illam tamen honor et
commendatio comitari semper solent. Quare et nos Ioannes Albertus Radziwił Dei gratia dux in Ołyka
et Nieświess Sacri Romani Imperii princeps etc. etc. habentes inter familiam nostram honestum ac
integerrimum virum natione Prutenum Nicolaum Hybenerum nomine, quem tum mores ipsius
integerrimi tum variarum regionum non solum Europaearum verum etiam Asiaticarum notitia,
variarum denique linguarum peritia ita nobis commendarunt, ut his rebus adducti praesertim cum ante
annos fere decem varias Europae nationes adire decrevissemus requisitum libenter eundem inter
familiam nostram recepimus. Cuius dum versaretur apud nos in rebus arduis fidem, in providendis
difficultatibus et periculis solertiam, in expediendis omnibus negotiis dexteritatem et diligentiam satis
liquide perspeximus. Quare decrevimus ex nostra gratia singulari aliquo argumento eius erga nos tam
devotum animum remunerari, sed cum ista ipsius erga nos offitia auro vel argento compensari vix
possint, adducti exemplis aliorum principum, qui famulis de se bene meritis idem praestare soleant
beneficium, quare et nos ea potestate, quae maioribus nostris et nobismet ipsis a Sacrae Sedis
Imperialis Magestate concessa est, praedicto Nicolao Hybenero eiusque posteris ius arma ubique
gestandi concessimus et hisce praesentibus concedimus. Et quo gratia nostra in eum collata lucidior
existat, abrogato antiquo signo et sigillo illius, quo hactenus utebatur, habentes cognominis illius
rationem Hybener enim nihil aliud in lingua Germanica sonat, quasi dicas dimensor agrorum damus et
concedimus illi ipsi et posteris eius novum stemma, tale videlicet: in scuto depictus erit vir agro
insistens dextraque vomerem tenens supra cuius caput luna dimidiata cum stella in campo caelestino
appingetur idque ratione periculorum, quae idem ille in regionibus Turcico imperio cum ad mores
hominum videndos et linguam Turcicam ediscendam plerasque peragrasset, subivit supra scutum vero
galea in cuius summitate idem vir cingulocenus appictus stabit luna cum stella capiti eius superstante,
uti ex hac pictura clarius perspici potest. Hoc igitur stemmate illum ipsum et posteros eius in
perpetuum ornamus eoque uti concedimus ac permittimus. Cui donationi ac ordinationi nostrae
neminem contradicere ac refragare posse pro certo habemus. In cuius rei maiorem fidem hasce literas
manu nostra subscriptas sigillo nostro appresso muniri iussimus. Datum in arce nostra Clecensi, anno a
reparata salute M. DC XV. IIII calendas Iunii.
Ioannes Albertus Radziwił manu propria.