Image004001

Image004001



34

Litterae exemptionis et libertationis a gerendis officiis proconsularibus. Joannes Casimirus... Significamus... Quia nos compatientes ineptae valetudini spect. Petri Zakulski, consulis Lubi., quam assiduis curis et laboribus per annos complures communi bono civitatis nostrae Lublinensis studiose et fideliter incumbendo pene consumpsit attri-tisque et accisis per crebras hostiles incursiones rationibus eius prospicere et consulere volentes, eum hac praerogativa muniendum esse duximus, ut praefatus spect. Zakulski, quousque hoc officio consulari functus fuerit, ad gerendum munus proconsulatus nullo modo invitus a quopiam adigatur illudque obire et suscipere teneatur, nisi ille ultro et spontanee boc idem munus acceptaverit, a quo ipsum hisce specialibus nostris literis perpetuo absolvimus et liberum facimus. Quod ad notitiam magnificorum palatini et capitanei atque spect. et fam. proconsulis, consulum, advocati et scabinorum, virorum electorum, cechmagistrorum totiusque communitatis Lublinensis deducendo mandamus, ne praefatum spect. Zakulski ad praedictum officium proconsulare invitum (idque sub poena centum aureorum hungaricalium) eligant et adigant.

Cons. 115, f. 626 v. — 627, r. 1658.

Litterae liberi passus v. litterae passuales. Prezydent i rada m. J. K. Mci Lublina. Dajemy niniejsze zaświadczenie nasze pannie Jadwidze Beliczance, rodem z województwa Krakowskiego, tu zaś w Lublinie na dewocji od lat ośmiu spokojnie i bez najmniejszej noty mieszkającej, iż taż idzie do Częstochowy, a ztamtąd do wsi Tursku, (w) województwie Krakow-skiem będącej, mającej się przy pomocy Bożej nazad powrócić do Lublina, której aby w tym wiara dana była i wolne miała dla siebie przy łaskawych względach przejście niniejszym attestatem dopraszamy się. Cons. 165, f. 165 v., r. 1783.

Litterae libertationis ab oneribus c i v i 1 i b u s. Proconsul et consules... Universis et singulis... tenore praesentium significamus. Quia nos de morę et consuetudine civitatis personas ad obeunda munera et servitia civilia praestanda quotannis ex concivibus suis eligere destinareque solentes, attendentes, quod honestus N. ad eiusmodi obeunda et expedienda servitia civilia minus aptus censetur, quocirca eundem N. respectu certae summae pecuniariae in rem et commodum civitatis in ardua necessitate donatae ac per dispensatores civiles realiter perceptae (vel respectu certae eleemosynae, panis, dolii cerevisiae, medii bovis, quartae partis bovis pro pauperibus in hospitali degentibus donatae) a dispensatione aerarii civilis obeunda (vel a dispensatione ecclesiae parochialis s. Michaelis Archangeli, ab onere provisionis hospitalis s. Spiritus vel capellae s. Crucis aliisque quibusvis muneribus, servitiis et obsequiis civilibus) liberum, immunem absolutumque fecimus et pronuntiavimus seque et successores suos praemissam libertatem praedicto N. ad vitae ipsius tempora servare et bona fide tenere promisimus, prout praesentibus promittimus et se obligamus. Cons. 126, f. 17, r. 1637.

Litterae libertationis lapideae. Proconsul et consules... Universis et singulis... notum facimus. Quia nos permultis generosi Stanislai


Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
Image004 34 Wychowani* jako zwalczanie zdrowych instynktów życiowych nych wychuchanych warunkach, za
NATIONS UNIEŚCONSEIL ĆCONOMIQUE ET SOCIAL DOCUMENTS OFFICIELS TRENTIŻME SESSION
116 Les dommages moraux quant a eux visent a compenser I tteinte aux droits et libertes touchant la
Dans l objectif de combattre les inegalites, le Quebec adopte en 1975 la Charte quebecoise des droit
Image0096 34 Założenia teoretyczne i metodologiczne analizę samej rzeczywistości działań w optyce
7 COMPTES RENDUS 267 Fondćs en partie sur la litterature orale, et modelćs dans la langue coloree du
Image003901 33 Lublinenses Christiani et Judei cerram conflare, comparare el liquefacere debent. Lu
5a (34) Pi (~*I tożc y -ęt łC3gr); i-i Aste-ryjMU os -    dcufc. v,  &n
image002 (34) Sr^-y^ipOi-lA), BrB=if)-—:kJBcoi(pa--(B), BrC=i0-—zkJccos(pa-^c), ‘A=lmx^s(<at- iA-
img004 (34) 167 Articulationes et ligamenta costovertebralia. (Bos taurus) psuła articularis art.
11436 skanowanie0022 (34) flfcrl (fiw-et- iXdoc0v<^ j~- =~fi- ^    ^ Wf^efo-fSł&nb
89767 image003 (34) Zapamięta) tako zestaw danych: Wymiary r Szerokość [m] 4.43 r Wysokość

więcej podobnych podstron