latina IX XII

IX

Titus cum Lucio fructus suos vendere cupientes Romam veniunt.Titus in foro ait: “Quam pulchra templa Romae aedificantur, quam multa aedificia struuntur!”Cui Lucius: “Urbs haec non longe a montibus distat, ubi multi lapides inveniuntur, qui Romam advehi possunt.Postea ex iis fabri nostri templa et aedificia exstruunt. Titus dicit: “Sed et templorum varietes variis picturis ornantur, iuxta vero illa magna monumenta collocantur.”Tum Lucius: “ Fabri nostri ingeniosi recte existimantur, sed et servi, qui in Italiam asportantur, saepe dociles sunt. Itaque urbs nostra speciosa apparet.






X

Avus Quinti et Mucii de vita decendes eos heredes constituit.Quintus casam et hortum, Mucius agrum et iumenta accipiet.Quintus tabulas testamenti legens ait: “Contentus sum, quoniam avi nostri ager, qui bene colebatur, et nunc bene coletur, arabitur, purgabitur, fructus vero in horto suo tempore colligentur. Non erit vanus labor, quem avus noster tot annis impendebat. Mucius dicebat: “ Et ego sum contentus, quoniam avi casa, quae iam vetustate conficiebatur, a te bene curabitur. Avus enim noster homo prolixa aetate erat et eam reficere non poterat. Laborem hunc libenter suscipiemus et hoc modo hereditas nostra augebitur, mea enim et tua industria iam probabatur.






XI

Salus rei publice a civibus Romanis summa lex appellabatur.Nemini ullam legem viola re impune licebat, nemo per fas et nefas - ut dicebat - libere agere poterat.Uterque konsul, omnes magistratus et totus senatu leges diligenter observabant.In prisca re publica Romana nullus locus petulantiae dabatur.Consulum res praeclare gestae oblivione minime obruebantur, alter alteri rei publicae negotia gerenti libenter subveniebat.Primo plebeii a patriciis affligebantur, sed postae plebs suos magistratus creabat, qui plebeios defendebant.Soli censori omnes castigare ius erat et quidem senatores senatu movere.






XII

Antiquis Romanis quattuor iura publica et duo privata erant.In iuribus publicis numerabantur haec: ius suffragi, ius honorum, ius provocationis, ius sacrorum. Ad iura privata ius connubii et ius commercii pertinebat.Servi omni iure carebant, nam modo laboris instrumenta habebantur.Sed et civibus Romanis iura nonnumquam vi eripiebantur, quando divites patricii cum pauperibus plebeiis de iuribus certabant.Demum Anno quadringentesimo nonagesimo quarto ante Christum natum plebeii urbem relinquunt et in Montem Sacrum secedunt, patricii enim filias suas plebeiis in matrimonium dare recusabant.Denique, ut iam legebatis, plebeiis tribunos plebis eligere licebat, qui eos ab iniuriis patriciorum vindicabant.



Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
P Jan Długosz Roczniki księgi IX XII
The Ancient and Primitive Rite of Memphis Misraim by Frater Bogomilius 33° 90° 97° IX° XII°
Галенко Рутенська марка за джерелами IX XII ст
Finanse międzynarodowe, W XII, WYKŁAD IX - INTEGRACJA WALUTOWA
EKONOMIKA TRANSPORTU IX
Wykład XII
wykład IX
ZUM 2003 XII
Wykład XII Rachunek podziałów
PREZENTACJA UZUP 22 XII
PDOP 2007 2 XII Studium
LP X XII Sofokles Antygona id 273376
pomine IX 65
IX rozdział
ściąga do ćwiczennia XII, Szkoła, penek, Przedmioty, Urządzenia nawigacyjne, Zaliczenie, egzamin, Ś
zal neura XII 2008, IV rok, IV rok CM UMK, Neurologia, giełdy z maila, giełdy, giełdy
Stacja, WAT, SEMESTR IX, psbi, 0zadaniaPSBI-SAiI

więcej podobnych podstron