De Re publica Romana
Romam primum reges gubernabant. Deinde Romanorum patriam res publica erat. Senatus Consiliom publicum Romanorum erat. Senatus cum magistratibus rem publicam administrabat. Civibus Romanis Patria cara erat. Non omnes homines tamen in republica Romana vitam beatam agebant. Servi, qui dominis servire debebant atque ab iis graviter puniebantur, misserimi erant. Exercitus, pro partia pugnantes, magnas victorias reportabant. Exercitus Romanus ex equitatu et peditatu constabat.In proelio equites in cornibus exercitus erant. Exercitui Romano consul aut praetor praeerat. De rebus gestis populi Romani scriptores antiqui multa narrant.
Hannibalis lepidum sed acerbum dictum.
Hannibal Carthagine profugus apud Antiochum, Syriae regem, manebat. Aliquando rex duci perito copias suas contra Romanos Paratas ostendebat: exercitum argenteis et aureis insignibus florentem currus cum falcibus, elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis fulgentem. Tum Hannibalem Antiochus rogat. "Satis-ne erunt Romanis haec omnia?" Hannibal ridens: "Plane - inquit - satis sunt, credo, Romani, etiam si avarissimi sunt." Lepidum sed acerbum dictum: rex de numero et ornatu exercitus sui, Hannibal de praeda Romanorum sentiebat, eludens ignaviam et imbelliam militum Antiochi.