strona

strona



C. IYLI CAESARIS COMMENTARIORYM DE BELLO GALLICO LIBER PRIMYS [1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aąuitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galii appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones...

MARCITULLI CICERONIS ORATIO INL. CATILINAMPRIMA

[1] I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te noctumum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos omnes iam diu machinaris...

P. VERGILII MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMUS

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio; genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.


Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
n° 41 Svmboles officiels de FranceLA MARSEILLAISE s ! i * Liber te • ŹgalitJ *• Fratemite REPU3LIQU
bibliographie CIS morale avaient commencś de travailler avant 1973. annśe de la premiśre in-spection
65977 Strona00049 - 49 - - 49 - 3^. Wzmacniacz de rwący .lny ze wzmacniaczem operacyjnym Tak sano Ja
— 282 — — 282 —Mrćmves aiocesainei C’cst a cc ministćrc quc M. dc Leselcuc commenęa de se consacrer,
lin essai de Liturgie Gallicaneau Diocese dc Quimpcr (1836-1851) .Tusqu’ii la sccondc moitić du I7‘
90 5.1.6.1 Qualites liees a la personnalite (w = 21) Vingt et un commentaires de filles (5 de ąuatri
98 Passer du temps ensemble (n = 3) Trois commentaires de filles (2 de cinąuieme annee et une de six
105 Jalousie de la part d’un-e ami-e (n = 5) Cinq commentaires de filles (3 de ąuatrieme annee et 2
108 Intimidation sociale (n — 7) Sept commentaires de filles (2 de quatrieme annee; 3 de crnquieme a
118 De plus, quatre commentaires de filles (une de quatrićme annee et 3 de cinquieme annee) font ref
78 commentaires de garęons (2 de cinquieme annee et 2 de sixićme annćc) remettcnt en question la rec
80 Se faire regarder (n = 5) Cinq commentaires de filles (2 de ąuatrieme annee et 3 de cinquieme ann
84 Autres types de sensations (n = 2) Deux commentaires de filles de cinąuieme annee mentionnent res

więcej podobnych podstron