monumentahistor00storgoog10

monumentahistor00storgoog10



134 ACTA SANCTl OLAVI BEGIS ET MARTY BIS.

Noricus, nepos beati martyris, vir genere prseclarus et armis potens. Hic cum rege Dublinise1 Margodo* foederatus et quadam familiari societate coDjunctus* erat. Contigit autem, ut ambo pariter in expeditionem4 cum numerosa classe profecti, inde multis opibus [et manubiis copiosis5 locupletati reverterentur. Quadam autem die cum spolia inter se divisuri convenissent, vidcns rex prsefa-tus prsedam innumerabilem, amore cupiditatis exc»catus est: et mutuas societatis et alterni sacramenti contemptor proponit duci, ut eligat unum e duobus, quod velit: aut mibi6 (inquit) omnia relin-ques cum navibus spolia aut a me bellum tibi illatum sustinebis. Inter has positus dux Gutbormus angustias, [quo se verteretnesciebat: relinquere prsedam cum navibus turpe sibi et inde-corum nimis videbatur, bellum autem8 suscipere periculosum ad-modum erat. Erat enim inter exercitus grandis distantia, [nam rex prsedictus9 ąuindecim naves babuisse dicitur, dux vero tantum quinque. Dux itaque anxius10 biduanas petiit inducias, si forte tyrannum a nequitia excogitata posset deflectere: nam eo-dem die erat vigilia beati [martyris 01avi. Postquara vero ani-mum barbari nullis pótuit precibus emollire, elegit honeste po-tius1* mori quam cum dedecore tanto et infamia sui generis spolia sua cum navibus relinquere tyranno; sed quia huma-num deerat, divinum implorat auxilium et beatum 01avum, ut sibi succurrat, devote precatur18 promisitque se in ecclesia martyris crucem-facturum argenteam, si se de manu regis perfidi libe-raret. Quid multa? Ordinato exercitu inimicis occurrit agmi-nibus et fortissime dimicaną ope Christi et gloriosi14 martyris interventu totam barbarorum multitudinem prostravit15. Inopi-nata ergo potitus victoria [cum laetitia et multis spoliis reyersus16 crucem fecit argenteam mirse magnitudinis longe bumani corpo-ris modum excedentem et posuit eam in ecclesia beati martyris ad corpus ejus in divini triumphi et inopinatse yictoripe, quam propter merita ejus obtinuerat, monumentum.

1 rettet. mgl. i Brev. Bibliniae ASS. Clibinni® DLeg. i Dyflinne Horn. 2 Brev. og DLeg. Margado ASS. Marga&r Hskr. er Margodus het Hom. er Mardagus het leg. Saga. 5 DLeg. conrinctus ASS. cofijuratue Brev. 4 DLeg. expeditlon© ASS. expeditionem Brev. 5 DLeg. et navibus copiosis Brev. mgl. ASS. * Brev. DLeg. mgl. ASS. 7 DLeg. og BreV. quid eligat ASS. 8 Brev. mgl. i ASS. 9 Brev. rex enim ASS. rex namque DLeg. 10 Guthorinus tilf. ASS. 11 DLeg. og Brev. Olaui regis et martyris ASS. 17 Brev. mgl. ASS. og'DLeg. ** DLeg og Brev. deprecatur ASS. 14 DLeg. og ASS. gloriosissimi Brev. 16 DLeg. og ASS. prosternit Brev. 16 ASS. et com multis spolits rerersus, cum magna lfletitia DLeg. mgl. Brer,


Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
monumentahistor00storgoog11 135 ACTA SANCTI OLAVI BEGIS ET MARTYBIS. ni; Apud regiam urbem Constant
43857 monumentahistor00storgoog15 Acta sancti olavi begis et martTris. 139 qua sacerdoti conjnncta
monumentahistor00storgoog13 Acta sahoti olavi begis et martybis.    137 tormentis sc
monumentahistor00storgoog12 136 ACTA 6ANCTI OLAVI REGIS ET MARTYBiS. devota fuit et prompta populi
monumentahistor00storgoog14 138 ACTA SANCTI OLAVI BEOIS ET MAKTYBIS. stiB est. Hic ad memoriam mart
monumentahistor00storgoog20 144 ACTA 8ANCT1 OLAVI BSOIS ET MARTYBIS. tur, in dom© cujusdam religiow
monumentahistor00storgoog16 140 ACTA SANCTI OLAVI BEGJS ET MABTYR18. inyentam cultello, ąuetn mana

więcej podobnych podstron