Dla grupy


I. Cztery klasy przeciwstawień?

(...) oppositio secundum totum ambitum suum non dicitur esse postpraedicamentum. Sed solum oppositio singulorum incomplexorum, est unum postpraedicamentum, sed an quo ad omnes species vel non. Quidam dicunt, quod non, sed solum sit unum postpraedicamentum, quo ad unam speciem, scilicet quo ad contrarietatem. Sed tamen potest dici, quod quo ad omnes tam mediate, quam immediate ita, quod oppositio contraria immediate valet ad cognitionem accidentalem praedicamentorum, sed aliae oppositiones mediate.

<Ad. 1.> Oppositio est duplex. Quaedam est oppositio rerum et est repugnantia duarum rerum non potentium se compati in eodem subiecto ut 'summa caliditas' et 'summa frigiditas'. Alia est oppositio singulorum et est duplex: quaedam singulorum complexorum ut propositiones, quaedem singulorum incomplexorum ut oppositio terminorum. Modo de ista oppositionem Philosophus hic loquitur et ergo quando quaeritur, quod triplex est oppositio, dicitur, quod duplex est in genere secundum divisionem immedietatam. Cum hoc stat, quod triplex sit in genere secundum divisionem medietatam, sed quadruplex est in specie secundum divisionem medietatam.

<Ad. 3.> Ista vocatur esse divisio medietata, quae est plurimum membrorum quam duorum. Modo dicitur, quod ista oppositio terminorum est quadruplex secundum divisionem medietatam et datur immediatior ea capiendo istum comparativum immediator improprie, non autem proprie. Et divisio immedietata est ista: vel est terminorum positivorum vel unius termini positivi et alterius includentis negationem. Si positivorum, hoc dupliciter: vel possunt verificari de eodem et sic est "oppositio relativa" vel non possunt verificari et sic est "oppositio contraria". Si unius positivum et alterius includentis negationem, hoc dupliciter: vel unius includentis negationem explicite et sic "oppositio contradictioria" vel implicite, sic est "privativa oppositio".

<Ad. 4> De alio. Ista divisio || (A: 496) immediata est divisio generis in species, non veras species, sed in species circumlocutivas, eo quod non habemus notitia imposita istis speciebus. Modo non omnis divisio generis in species sit per differentias oppositas. Sed omnis divisio generis in species veras sit pro differentias oppositas, non autem hoc oportet de circumlocutivus.

Et nota, quod oppositio termiorum sic definitur: "est repugnantia duorum terminorum non potentium se verificari de eodem respectu eiusdem eodem modo considerati".

Dicitur primo: "repugnantia", et hoc ponitur pro genere.

Dicitur ultimus: "non potentium se simul verificari de eodem" ad includendum oppositionem contradictoriam, contrariam et privativam.

Dicitur: "respectu eiusdem eodem modo considerati" ad includendum oppositionem relativam, eo quod termini relativi possunt verificari de eodem, sicut idem est 'pater' et 'filius', sed hoc non est respectu eiusdem. Etiam possunt verificari de eodem respectu eiusdem sicut 'signum' et 'signatum', tamen non eodem modo considerati.

Sed diceres, quod Philosophus non definit oppositionem, ibi dicitur, quod ideo, quia oppositio analogice habet se ad suas species, eo quod proprius dicitur de oppositione contradictioria, quam de aliis et propter hoc non definit.

<Ad. 5.> De alio. Boethius dicit: "quodlibet genus debet dividi per differentias oppositas" \\ (C: 212r) et ergo 'rationale' et 'irrationale' sunt diverse oppositae, sed qua specie oppositionis dicitur, quod capiendo oppositionem communiter prout extendit se ad desperationem, tunc opponuntur contradictorie. Sed capiendo oppositionem proprie, tunc non opponuntur, eo quod tunc sunt desperata.

Ulterius nota, quod "oppositio contradictoria" potest capi dupliciter.

Uno modo generaliter pro repugnantia duorum terminorum non potentium verificari de eodem, non curando an successive possunt verificari de eodem vel non. Isto modo differentiae opposite sunt contrarie.

Alio modo capitur proprie et dicitur esse repugnantia duorum terminorum // (B: 443) non potentium simul verificari de eodem, sed successive. Isto modo differentiae opposite non sunt contrarie, sed sunt desperate. Sic etiam oppositio simili modo capitur dupliciter.

Uno modo, quod Boethius dicit: "quodlibet genus debet dividi per differentias oppositas" capit oppositionem communiter et non proprie.

II. Definicje poszczególnych klas przeciwstawień

1. Relative opposita sunt termini correlativi, qui non possunt simul et semel inesse respectu eiusdem, sed respectu divisionorum.

<Ad. 5-6>

Relativa opposita possunt verificari de eodem sicut 'pater' et 'filius', sed respectu divisiorum, quia 'pater' dicitur respectu Sortis et 'filius' respectu Platonis.

Etiam relativa possunt verificari de eodem respectu eiusdem, sed in divisionis generibus causae sicut "'deambulatio post cenam' est causa et causatum, quia deambulatio est causa efficiens sanitatis et etiam deambulatio est causatum sanitatis in genere causae finalis, quia deambulatio sit propter causam sanitatem, tamquam propter finem".

Etiam relativa possunt verificari de eodem respectu eiusdem in eodem genere causae, sed non secundum eandem rationem specialem, sed bene generalem, ut iste terminus 'ens' dicitur esse signum et signatum secundum eandem rationem generalem, scilicet 'entis', tamen non secundum rationem specialem, quia iste terminus 'ens' significat omne ens et est signum, quia est met ens, ergo significatur a se ipso. Et etiam est signatum, sed tamen hoc est secundum diversas rationes speciales, quod alii dicunt sub aliis verbis, quod relativa possunt verificari respectu diversorum vel respectu eiusdem, sed non eodem considerati.

Item nota, quod relativa non dicuntur simpliciter opponi, eo quod possunt verificari de eodem, sed dicuntur sic opponi, quod non possunt verificari de eodem respectu eiusdem, sed bene respectu diversorum etiam respectu eiusdem, sed non eodem modo considerati. Et sic patet de ista quaestione. \\ (C: 213r)

2. Contraria sunt, quae sunt posita sub eodem genere et maxime a se invicem distant et eidem susceptibili vicissim insunt, nisi alterum insit a natura, et mutuo se expellunt et sunt activa et passiva inter se.

Pro quo notandum, quod contrarietas est duplex: quaedam rerum et est repugnatia duarum rerum non potentium simul esse in eodem subiecto: 'summa frigiditas' et 'summa caliditas'. || (A: 499) Alia est contrarietas signorum et ista est duplex: quaedam signorum complexorum, et ista est duplex: quaedam de contrariis praedicamentis ut 'Sor est albus', 'Sor est niger'. Quaedam est de contrariis modis enuntiandi ut 'ultimis affirmativa' et 'ultimis negativa'. Alia est contrarietas signorum incomplexorum et sunt duo termini contrarii et de istis contrariis Philosophus hic loquitur et non de aliis, quia talia contraria sunt posita sub eodem genere. Et etiam hic intelligitur de contrariis inter se, quia talia sunt posita sub eodem genere.

<Ad. 1.> Dicitur in definitione: "quae sub eodem genere posita sunt". Pro quo notandum, "genus" est triplex: quoddam est morale et est, quod cum suo oppositio comprehendit omnia moralia in se, sicut 'bonum' et 'malum'. Aliud est genus naturale et est, quod cum suo oppositio comprehendit omnia naturalia, sicut 'generabile', 'ingenerabile', 'corruptibile', 'incorruptibile'. Aliud est genus logicum et talis est duplex: quoddam est genus fabile et vocatur subiectum alicuius scientiae et de istis generibus nihil ad propositum. Aliud est genus praedicamentale et est, quod ponitur de suis inferioribus, in quid est de isto genere est ad propositum. Modo dicitur, quod 'bonum' et 'malum' sunt in eodem genere praedicamentali cum hoc, tamen bene stat, quod non sunt in eodem genere morali, quia sic per se sunt genera. Et non sequitur non sunt in eodem genere morali, ergo non sunt in eodem genere, quia arguitur ab inferiori ad superius \\ (C: 214r) negative.

Contraria mediata a immediata: Dicitur, quod sic.

Et est ista differentia, quia "inter contraria immediata non datur medium, || (A: 504) sed inter contraria mediata datur medium sicut 'album' et 'nigrum' sunt contraria mediata, eo quod inter ipsa datur medium, quia 'fuscum'. Sed contraria immediata sunt simul 'par', 'impar', 'sanum', 'aegrum'. Pro quo nota, quod contraria immediata dicuntur contraria, quorum necesse est alterum inesse subiecto susceptibili pro quolibet tempore".

Dicitur primo: "contraria" et // (B: 449) per hoc excluduntur contradictoria, quia licet inter contradictoria non datur medium. Tamen adhuc non dicuntur: "contraria immediata", eo quod non sunt contraria.

Dicitur: "subiecto susceptibili" propter subiectum non susceptibile.

Dicitur: "pro quolibet tempore" propter privative opposita. Sed contraria mediata sunt, quorum alterum non necesse est inesse subiecto susceptibili pro quolibet tempore et ista contraria mediata sunt duplicia: quaedam sunt contraria mediata, quae sic se habent, quod inter ea datur medium, cui est nomen impositum sicut inter 'album' et 'nigrum' datur, scilicet 'fuscum'. Alia sunt, inter quae datur medium, cui nomen non est impositum, // (C: 215v) sed datur medium per abnegationem utriusque extremi sicut inter 'iustum' et 'iniustum' datur medium per abnegationem sicut 'non iustum' vel 'non iniustum'.

3. Privative opposita sunt, quae "habent fieri circa idem" subiectum vicissim ordine irregressibili tempore determinato a natura. Pro quo notandum, quod quattuor sunt conditiones requisitae ad privativa opposita.

Prima, quod habent fieri circa idem subiectum susceptibile, sicut visio et caecitas circa oculum. Secunda, quod habent fieri circa idem subiectum successive et hoc secundum quaedam ordinem et ordo talis est ut semper habitus praecedat privationem (chociaż, jak pisze A. w metaph. X, "privatio et habitus sunt radices contrariorum" - z tego wynika, że privatio jest późniejsza w porzadku logicznym?).

Tertia, quod habent fieri circa idem subiectum ordine irregressibili sic, quod "habitus habet processum in privationem", sed de privatione in habitum non.

Quarta conditio, quod "habent fieri circa idem subiectum tempore determinato a natura" sic, quod non insunt pro quolibet tempore, eo quod non pro quolibet tempore animal dicitur esse caecum vel videns, quia catulus ante nonum diem non dicitur caecus nec videns. Sic etiam non dicitur || (A: 508) edentulus, sed completum tempore.

4. Contradictorie opposita sunt, quorum necesse est alterum esse verum et alterum necesse est esse falsum.

Arist, Metaph., księga piąta, znaleźć gdzie: 'Quoniam igitur praedicamentorum alia quid est significant, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid'.

cf. Annonymus, The summa 'In omni doctrina' 2.3.2 "Si enim dividi debeat genus inquantum genus, cum <ad> hoc quod est genus inquantum genus, sit uniens multas species (indistinctio enim specierum <est> in genere), tunc debet fieri propria divisio generis et in species et per differentias".

cf. Arist., Analytica posteriora, B11, 94b 14-19.
cf. S. Thomas, In Anal. post., II, lect. 9, n. 498 "Ambulare post cenam est causa sanitatis, propternon eminere cibos in ore stomachi".

por. Arist., Cat., 12a 5 - "non est horum aliquod medium, neque aegritudinis et sanitatis, neque imparis atque paris"

por. Arist. Cat., 12a 1-4 - "Quaecumque vero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum autem non est necesserium alterum inesse, horum omnium est aliquod medium)"

por. Arist., Cat., 12a 20-25 - "In aliquibus itaque nomina posita sunt his quae media sunt, ut albi et nigri fuscum et pallidum; in aliquibus autem nomina quidem in medio assignare idoneum non est, sed per utrorumque summorum negationem quod medium est determinatur, ut quod neque bonum neque malum est, neque iustum neque iniustum".

Cf. Arist., Categoriae, 5, 4a10-11. ("Opposita habent fieri circa idem") DOPRACOWAĆ!

por. Arist., De anima, gamma6, 430b21-23.
Cf. S. Thomas, In De anima, III, lect. 11, n.759. ("Privatio cognoscitur per habitum")

por. Arist., Metaph., 5, 1022b27-30 ("Amplius si aptum natum et quando aptum natum est habere non habet; caecitas enim privatio quaedam est, sed caecus non est omnem aetatem, sed in qua aptum natum est habere, si non habet.")

por. Arist., Cat., 13a 34 - 13b 3 - "Affirmatio et negatio (...) in solis enim istis necessarium est semper aliud quidem eorum verum aliud autem esse falsum" (affirmatio i negatio = contradictoria - to jest synonim)

sed] om. AC

quo] om. B

mediate vel immediate] medietate quam immedietate A

immediate] immediata B

mediate] medietate A

specie] speciem C

istum] illud BC

immediatior om. BC

ista] omnis oppositio add. BC

contraria] contradictoria A

immediata] immediate C

non] modo add. C

quod] quarere A

proprius] prius B

quam] quod BC

contradictorie] contrarie BC

Ulterius] Ultimus C

contradictoria] contraria BC

non] om. B

Uno] om. BC

dicit] quod add. C

dividi] divido B

relative] relativa B

relativa] relative BC

efficiens] effectus B; om. C

propter] om. C

causam] om. B; causa C

sanitatem] sanitatis propter sanitatem C

Etiam] Item A

terminus] termini B

hoc] non add. A

alii] aliis C

sub aliis] sualis C

vel] met C

considerati. Item nota, quod relativa non dicuntur simpliciter opponi] modo opponi C

possunt] esse add. BC

sed] patet C

etiam] ex BC

Et sic patet de ista quaestione] om. B

sunt] sunt sunt add. A

expellunt] expellere C

quod] om. B

esse] et simul A

subiecto] ut add. B; vel add. C

est] om. B

definitione] definitio C

quoddam] quod B

cum] om. B

et est] om. B

quid est] quae erit BC

in] om. B

simul] om. B

datur] medium add. BC

privativa] privative BC

Tertia] conditio add. B

sed] post add. BC

tempore] tempus B



Wyszukiwarka

Podobne podstrony:
ARKUSZ OCENY dla grupy
Pytania dla grupy młodszej - Lubuskie 2003, TESTY NA TURNIEJ STRAŻACKI
Dieta dla grupy krwi A, DIETY
Pytania egzaminacyjne dla grupy Technik?ministracji III semestr szkoły OMEGA
Punkt 5 dla grupy B
Punkt startowy dla grupy A
15 ŻYWIENIE Z GRUPĄ KRWI, Założenia diety dla grupy krwi A
PLAN PRACY listopad 2008(1), plany dla grupy dzieci 3-letnich
PLAN PRACY listopad 2008(1), plany dla grupy dzieci 3-letnich
Dieta dla grupy krwi?
KONSPEKT ZAJĘĆ RYTMIKI W PAŁACU MŁODZIEŻY DLA GRUPY 3
Plan pracy dla grupy 2
15 ŻYWIENIE Z GRUPĄ KRWI, Założenia diety dla grupy krwi B
15 ŻYWIENIE Z GRUPĄ KRWI, Założenia diety dla grupy krwi AB
Plan pracy dla grupy 3 (4)
Dieta dla grupy krwi A
zajęcie otwarte dla grupy trzylatków GREFP5L7BLGDWUM6JAKWDFCLLNLW6PME3RIE3GA
Dydaktyka języka dla grupy
SCENARIUSZ ZAJĘĆ MUZYCZNYCH DLA GRUPY 3 LATKÓW

więcej podobnych podstron