263
omnibus juribus et impeditnentis guibuseun-que Palatinorum , Judicum, Subjudicum, et ipsorum atque Nostrorum Officialium et Procuratorum Nostrorum, quorumlibet, quae impedimenta nec Nos, sive Nostri le-gitimi Successores debeant eisdem civibus sine justitia quacunque inferre, et si fient quod absit, volumus etiam ut hoc per dictos cives eorum jurę decidatur, Item ut dicta civitas in suis juribus fortunis conservetur, concedimus atque damus dictis civibus, quod si aliqua sententia Scabinorum ibidem fuerit per quemcunque redarguta, et ab ea appellata, non valent,hujus morti sententia declarari per quempiiam, quam per Consules civitatis an-tedictae. Etiam damus et concedimus ipsis cmbus, quod omnis Nobilis et alius qui-cunque debita contrabens in civitate prae-dicta, debeat per cives ipsius civitatis et non per alium judicari, sicuti in Thorun et alliis civitatibus similibus consvetum est servari. Et quod omnis Nobilis volens in dicta civitate mansionem habere, non sit liberior alliis ibi babitantibus cum suis bo-nis, sed patiatur aeque pondus. Item ad-dicimus et concedimus dictae civitati No-strae ut omnes naves et plassagines ligno-rum cum omnibus mercimoniis habeantad dictam civitatem applicari et ibi stare pro-ut in aliis Civitatibus et oppidis circa Yi-slam iacentibus est et erat consvetum. Et quod omnes res et mercimonia quocunque nomine nominantur in dicta cmtate, prout in Thorun deponantur, Et si quae metalla reperire dicti civesin gadibus villarum prae-dictarum et libertate hujusmodi Civitatis li-bere fodere valeant, salvo tamen jurę Do-minii Nostri. Iłem damus et concedimus dictis civibus passagium sive navigium ad Nos pertinens in flimo Visla sub civitate antę dicta. Et ut dicti cives maiori fruan-tur libertate, damus et concedimus eisdem civibus et ligna et robora in borris Noslris et silvis pro eorum aedificiis libere secare et excidere sine ^raejudicio mellificiorum Nostrorum. Damus etiam de speciali gra-tia Nostra Civibus antedictis statuta in ea-dem civitate circa jus Magdeburgense fa-cere, statuere, et condere, excepta tamen obedientia quam Nobis et Nostris Succes-soribus facere debeant, dummodo ad ma-nifestam deveneant dictae civitatis utilila-