754
cipes utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, guomodolibet consuetudine vel de jurę, omni contradictione ac impedimento cessantibus. Mandantes proinde uniuer-sis et singulis ecclesiasticis et secularibus principibus, electoribus, archiepiscopis, episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, militibus, nobilibus clienti-bus, capitaneis, uicedominis, adoocatis, praefectis, procuratoribus, ofjicialibus, quae-storibus, cioium magistris, judicibus, consulibus, regum heroaldis et caduceatoribus, ac denigue omnibus nostris et sacri romani imperii subditis, et jidelibus dilectis, cujuscungue status, gradus, ordinis conditionis et dignitatis extiterint, ut te saepe nominatum Augustinum AjcJiingier, fratresgue tuospraedictos: Zybultum et Georgium, liberosgue, posteros, haeredes et descendentes uestros, legitimo thoro ortos, ac in injinitum orituros, omnibus et singulis privilegiis, gratiis, libertatibus, concessionibus et juribus, praesenti nostro diplomate clementer concessis, eo, quo in superioribus habetur modo, pacifice, quiete et sine omni prorsiis impedimento, uti, frui, potiri, et gaudere sinant, atque id ipsum ab aliis fieri curent; si quis autem praesens edictum noslrum ausu aliguo temerario transgredi et uiolare cona-tus fuerit, praeter gracissimam nostram et sacri imperii indignationem, quinqua-ginta marcarum auri puri mulctam, jisco seu aerario nostro imperiali, et parti laesae ex aequo, omni spe ueniae sublaia, soluendam se nonerit ipso facto incur-surum. Harum tesiimonimn litterarum manu propria subscriptarum, et caesarei si-gilli nostri appensione munitarum. Datum in arce nostra regia Pragae, die se-
cunda mensis Aprilis, anno Domini 1577, regnorum nostrorum romani secundo,
hungari quinto, et Boliemiae itidem secundo.
li ud ol mus S. Imperator etc.
Augustino Ajchingier o equiti Franciae orientalis a Fachu, viro multis prae-claris rirtutibus ornatissimo, et qui uarias regiones et hominum mores perlustrando, at-
que sepulchrum Christi Domini Dei nostri Hierozolimis uisitando, praeter turcicae, grae-
cae, latinae, polonicae et ualachicae linguae cognitionem, insignem rerum experientiam assegutus est, eamque ob causam in heroum et posiea in summorum principum aulis con-uersus, magno semper in honore habitus est, ac tandem Deo sic rolente anno aetatis 48, hic Cracouiae vitam cum morte cornmutarit, anno salutis 1582, die 15 Septembris, hora noctis tertia. Cui frater patruelis Georgius, ut apud posteris diuturna uigeret ejus me-moria, cum merore et lachrymis hoc monumentum posuit.
Ilac Aichingierus jacet Augustinus in aede A Facha, e releri sanguine francus eques,
Qui uarias gentes juuenis peragrauit et urbes,
Viserat et Christi Sancta Sepulchra Dei.
Turcarum hinc linguae valachaeque idiomate norat,
Quaque latina loqui, et natio graeca solet.
Et qua Lachiade utuntur, prudentia rerum Fili multo usu parta, proinde fuit.
Mors rapit hunc, tandem monimenta Georgius Frater, cum multis erigit haec lachrymis. etc.