32
24
Vos vero pairiae natos iudico, ąuorum etiam nomen a Martę est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur In fuga foeda mors in victoria gloribsa. Uli igitur impii, quos ceci-distis, etiam ad inferos poenas parricidii luent; vos vero, qui extremum spiritum in victoria effu-distis, piorum estis se-dem et locum consecuti.
Brevis a natura nobis vita data est, at memoria bene redditae vitae sem-piterna; quae si non esset longior quam haee, vita, quis esset tam amens, qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet? y
33
Actum igitur praeclare vobiscum, fortissimi, dum vixi-stis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neąue oblivione eorum, qui nunc sunt, nec reticentia postero-rum sepulta esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Multi saepe exercitus bellis clari fuerunt, nec tamen uilis tale genus honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus, ąuando quidem. a vobis maxima accepimus! Vos ab urbe fu-rentem Antonium avertistis, vos redire molientem reppulistis. Erit igitur exstructa moles opere magniflco incisaeque litterae, divlnae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum, qui aut videbunt vestrum monumentum, aut audient, gratissimus senno conticescet. Ita pro mortali condicione vitae imortalitatem estis conseculi,
Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honóre persolvitur, console-
mur eorum proximos, qui-bus optima est haec qui-dem consolatio: parenti-bus, quod tanta rei publi-cae praesidia genuerunt, liberis, quod habebunt do-mestica exempla virtutis, coniugibus, quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit, fratribus, quod in se ut cor-porum sic virtutum simi-litudinem esse confldent. Atque utinam his omnibus abstergere fletum senten-tiis nostris consultisque possemus vel aliqua talis eis adhiberi, publice pos-set oratio^ qua depone-rent maerorem atque luc-tum gauderentque potius, cum multa et varia im-penderent bominibus ge*> nera morlis, id genus, quod esset pulcherrimum, suis obti-gisse eosque nec inbumatos esse, nec desertos, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis ope-ribus eaque exstructione, quae sit ad naemoriam aeternitatis ara Virtutisi ^
Quam ob rem maximum quidem solacium erit propin- 35 quorum eodem monumentó declarari et virtutem suorum, et populi Romani pietatem, et senatus fidem, et crudelissimi me-moriam belli, in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parri-cidio M. Antonii nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis, quibus illa promissa sunt, pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.