89
LES DONNŹES DU PROBllME
raliste de l’epoque des compilateurs, a la fois pr6curseur insigne
des scolastiques\ saint PIERRE DAMIEN (1090). II a laisse un petit traite de 1’aumóne, Ad Mainardum Episcopum Urbina-tem, qui condense toute la doctrine patristique et qui a l’avan-tage de garder le ton didactique. En voici le point central:
Qui ergo divites sunt, dispensatores potius jubentur esse, quam possessores: et non proprii juris debent deputare quod habent, quia non ad hoc bona transitoria perceperunt, ut deliciis affluant, vel in proprios haec usus insumant, sed ut administrationis fungantur officio, dum in commisso permaneant villicatu. Quapropter qui stipem pauperibus erogant, aliena reddunt, non sua distribuunt. Unde et Dominus, eleemosynam praecepturus ait: « Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI))). Non enim dicit, misericordiam vestram, sed justitiam vestram. Ille quippe facit misericordiam, qui propria tribuit; ille vero justitiam facit, qui quod alienum est, reddit. Unde et Psalmista... Ps. CXI...
Cum ergo pauperibus subvenimus, aliena procul dubio reddi-mus, non nostra praebemus. Verumtamen apud pium judicem misericordes esse discemimur, cum haec ipsa, quae non nostra, sed communia sunt, fideliter dispensamus: et quum juste, quae aliena sunt, reddimus, apud eum qui cordis intima conspicit, misericor-diae praemio non caremus...
At contra, qui nunc pauperibus subvenire contemnunt, in tre-mendae discutionis examine non tam accusantur aoaritiae quam rapinae: nec suorum tenaces sed alienorum potius convincuntur fuisse raptores...
Porro autem dum indigentibus in necessitate succurrimus, veri-tatem simul et misericordiam adimplemus. Misericordiam scilicet, dum inopibus pie compatimur; veritatem vero, id est justitiam, dum non illis nostra, sed quae sua sunt, ministramus1 2.
Voir Bouquignon, Theologia moralis fundamentalis, p. 81, Beyaert
Pustet, 1903.
ML. t. 145, c. 207-222.