39
LES PREUYES DIRECTES
qu’indiquent et font ressortir les trois objections presentees: ce serait un desordre a la charite, ce serait prodigalite et incurie! Conflit apparent qu’il faut regler en precisant les notions. On r6pond que le necessaire n’est pas fatalement intangible et qu’il sufHt de s’entendre sur la notion de necessaire qui a deux sens differents, chaque sens pretant a une ou plusieurs exceptions:
Respondeo dicendum quod necessarium dupliciter dicitur. Uno modo, sine quo aliquid esse non potest. Et de tali necessario om-nino eleemosyna dari non debet: puta si aliquis in articulo necessi-tatis constitutus haberet solum unde posset sustentari, et filii sui vel alii ad eum pertinentes; de hoc enim necessario eleemosynam dare est sibi et suis vitam subtrahere. — Sed hoc dico nisi forte talis casus immineret ubi, subtrahendo sibi, daret alicui magnae per-sonae, per quam Ecclesia vel respublica sustentaretur: quia pro talis personae liberatione seipsum et suos laudabiliter periculo mortis exponeret, cum bonum commune sit proprio praeferendum.
Alio modo dicitur aliquid esse necessarium sine quo non potest convenienter vita transigi secundum conditionem vel statum personae propriae et aliarum personarum quarum cura ei incumbit. Huius necessarii terminus non est in indiyisibili constitutus: sed multis additis, non potest diiudicari esse ultra tale necessarium; et multis subtractis, adhuc remanet unde possit convenienter aliquis vitam transigere secundum proprium statum. De huiusmodi ergo dare eleemosynam bonum est: et non cadit sub praecepto, sed sub consilio. Inordinatum autem esset si aliquis tantum sibi de bonis propriis subtraheret ut aliis largiretur, quod de residuo non posset vitam transigere convenienter secundum proprium statum et ne-gotia occurentia: nullus enim inconvenienter vivere debet.
Sed ab hoc tria sunt excipienda. Quorum primum est quando aliquis statum mutat, puta per religionis ingressum. Tunc enim, omnia sua propter Christum largiens, opus perfectionis facit, se in alio statu ponendo. — Secundo, quando ea quae sibi subtrahit, etsi sint necessaria ad convenientiam vitae, tamen de facili resarciri possunt, ut non sequatur maximum inconveniens. — Tertio, quando occurreret extrema necessitas alicuius privatae personae, vel etiam aliqua magna necessitas reipublicae. In his enim casibus laudabiliter praetermitteret alięuis id quod ad decentiam sui status perti-nere videretur, ut maiori necessitati subveniret.